monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 2, 27, 5
Quod ergo mendacium omnino cavendum sit, late patet: proinde necesse est ut unusquisque hoc vitium cavere studeat: quisquis huic mancipatur, hoc penitus relinquens, ad poenitentiae lamenta recurrat, et de eo inter caetera alia peccata quae admisit, Deo et sacerdoti confessionem facere non negligat.